Archive concerning Missale Romanum
- "
- Bulla "QUO PRIMUM TEMPORE" (1570)
- Breve "CUM SANCTISSIMUM" (1604)
- Bulla "SI QUID EST" (1634)
- Litterae Apostolicae "Novum Rubricarum Brevarii et Missalis Romani Corpus Approbatur (1960)"
- Decretum (1962)
BULLA "QUO PRIMUM TEMPORE" PII PP. V (1570)PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
QUO PRIMUM TEMPORE ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque Nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quæ ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus.
Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque emendandis: edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missæ celebrandæ ritum esse maxime deceat), necesse jam videbatur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus.
Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem, diligenter collatis omnibus cum vetustis Nostræ Vaticanæ Bibliothecæ, aliisque undique conquisitis, emendatis atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto monumenta Nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt.
Quod recognitum jam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romæ quam primum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intelligant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve cæremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant.
Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia, ceterarum Ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus, Cathedralibus, Collegiatis et Parochialibus, sæcularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in quibus Missa Conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari juxta Romanæ Ecclesiæ ritum consuevit vel debet, alias quam juxta Missalis a nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eædem Ecclesiæ quovis modo exemptæ, Apostolicæ Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitæ sint; nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica adprobata, vel consuetudine, quæ, vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut præfatam celebrandi constitutionem vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Prælati. Capitulique universi consensu, ut, quibusvis non obstantibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex aliis vero omnibus Ecclesiis præfatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnio rejiciendo, ac huic Missali Nostro nuper edito, nihil unquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis Nostræ poena, hac Nostra perpetuo valitura constitutione statuimus et ordinamus.
Mandantes ac districte omnibus et singulis Ecclesiarum prædictarum Patriarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi S.R.E. Cardinales, aut cujusvis alterius gradus et præeminentiæ fuerint, illis in virtute sanctæ obedientiæ præcipientes, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane rejectis, Missam juxta ritum, modum, ac normam, quæ per Missale hoc a Nobis nunc traditur, decantent ac legant; neque in Missæ celebratione alias cæremonias, vel preces, quam quæ hoc Missali continentur, addere vel recitare præsumant.
Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiæ scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum et censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint et valeant, auctoritate Apostoloca, tenore præsentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus.
Neve Præsules, Administratores, Canonici, Capellani et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri sæculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter quam a nobis statutum est, celebrandam teneantur: neque ad Missale hoc immutandum a quolibet cogi et compelli, præsentesve litteræ ullo umquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmæ semper et validæ in suo exsistant robore, similiter statuimus et declaramus. Non obstantibus præmissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non Ecclesiarum prædictarum usu, longissima et immemorabili præscriptione, non tamen supra ducento annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque.
Volumus autem et eadem auctoritate decernimus, ut post hujus Nostræ constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri post mensem; qui vero intra montes, post tres; et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, juxta illud Missam decantare, vel legere teneantur.
Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum præservetur, omnibus in Nostro et S.E.R. dominio mediate, vel immeditate subjecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri Cameræ Apostolicæ ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latæ sententiæ, et aliis arbitrii Nostri poenis, ne sine Nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem Commissarium eidem impressore Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnum impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel præsumant, auctoritate Apostolica et tenore præsentium similibus inhibemus.
Verum, quia difficile esset præsentes litteras ad quæque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ de more publicari et affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicujus publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi præcipimus, quæ præsentibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ permissionis, statuti, ordinationis, mandati, præcepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti et inhibitionis infringere, vel ei ausu temeratio contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie Idus Julii, Pontificatus Nostri anno quinto.
H. Cumin Cæsar Glorierius
Anno a Nativitate Domini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis Julii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papæ V anno ejus quinto, retroscriptæ litteræ publicatæ et affixæ fuerunt ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ, ut moris est, per nos Joannem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores. Scipio de Octavianis
BREVE "CUM SANCTISSIMUM EUCHARISTIÆ" CLEMENS PAPA VIII
CLEMENS PAPA VIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CUM SANCTISSIMUM EUCHARISTIÆ Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui Corporis participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem sæculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus us observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices prædecessores Nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romæque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis poenis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut multi in ea quæ his proximi annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quæ etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quæ dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missæ solemnis prælectus est, multi in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita præfixa initia; prima denique passim pro arbitrio immutata sint: cujus rei prætextus fuisse videtur, ut omnia ad præscriptum sacrorum Bibliorum Vulgatæ editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostulica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac præcipue in sacris Ecclesiæ ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum prædicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad præscriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur: deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litteris versati, et ecclesiasticæ antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclesiam pietate et studio, adhibitis etiam aliis rerum ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque præterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suæ integritati restituere, ac ipsius Pii V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regulis et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quæ tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitati potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in Nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani Orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe Nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirun typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitati in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolæ extra Statum Nostrum Ecclesiasticum existentes, exconimunicationis latæ sententiæ, a qua, nisi a Romano Pontifice, preterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Cameræ prædictæ applicandorum, poenas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem poenis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illo aliquid addi vel detrahi permittant, nec in præmissis, prætextu incuriæ typographorum, aut non factæ per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiæ, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas poenas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cuis licentiæ copia initio, vel in calce cujusque Misali semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ; eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, ac præterea excommunicationis absque alia declaratione, ut præfertur, poenas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus imprrssa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quæ auctoritate Nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices prædecessores Nostros, Missale prædictum Pii V imprimendi concessis, quæ per præsentes expresse revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutionibus et ordinationibus Apotolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut præsentium transumptis, etiam impressis vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitatc ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides haberetur, quæ ipsis præsentibus haberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.
Datum Romæ apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die VII julii MDCIV, Pontificatus Nostri anno XIII.
M. Vestrius Barbianus
BULLA "SI QUID EST" URBANI PP. VIII (1634)
URBANUS PAPA VIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
SI QUID EST in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missæ Sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris cælum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum cæli terræque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiæ osores, qui sunt æmuli venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices prædecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhærentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui jusserimus.Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum dillgentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricæ, quæ sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutæ; quæ vero non ita captui legentium accommodatæ videbantur, darius explicatæ: præterea collata omnia cum codice sacræ Scripturæ Vulgatæ editionis, quæque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad earn par typographorum accedat industria; propterea dilecto filo Andreæ Brugiotto Typographiæ Nostræ Apostolicæ Præfecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem ernittat: sed, quæ in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tarnen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorurn locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolæ extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latæ sententiæ, a qua, nisi a Romano Pontifice, præterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorurn ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Cameræ prædictæ applicandorum, poenas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem poenis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus licentiæ copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autern locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione poenas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolicam rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentihus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices prædecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quæ per præsentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expreasa mentio habenda esset; tenores hujusmodi præsentibus pro expressis babentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut præsentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides adbibeatur, quæ ipsis præsentibus adbiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.
Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris, die secunda Septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.
M. A. Maraldus
MOTU PROPRIO "RUBRICARUM INSTRUCTUM" JANNIS PP. XXIII (1960)
LITTERÆ APOSTOLICÆ
MOTU PROPRIO DATÆ
NOVUM RUBRICARUM BREVIARII ET MISSALIS ROMANI CORPUS APPROBATURJOANNES PAPA XXIII
RUBRICARUM INSTRUCTUM, quo publicus Ecclesiæ cultus ordinatur ac regitur, Apostolica Sedes, inde præsertim a Concilio Tridentino, continenter studuit et pressius definire et perfectius ordinare. Pluribus itaque emendationibus, variationibus et additamentis decursu temporis introductis, totum rubricarum systema abunde succrevit, non semper vero systematico ordine servato, et non sine primitivæ perspicuitatis ac simplicitatis detrimento.
Nil proinde mirum quod Decessor Noster, Pius Papa XII, fel. rec., plurium Episcoporum precibus annuens, rubricas Breviarii ac Missalis romani in quibusdam ad simpliciorem formam esse redigendas censuerit, quod generali Decreto S Rituum Congregationis diei 23 Martii anni 1955 fuit peractum.
Anno vero sequenti 1956, cum interim studia præparatoria pro generali liturgica instauratione maturescerent, idem Decessor Noster Episcoporum mentem explorandam decrevit, circa Breviarii romani liturgicam emendationem. Episcoporum autem responsionibus mature perpensis, quæstionem de generali ac systematica rubricarum Breviarii ac Missalis emendatione aggrediendam esse censuit, eamque peculiari illi commisit virorum peritorum Commissioni, cui generalis instaurationis liturgicæ studia demandata fuerant.
Nos autem, postquam, adspirante Deo, Concilium OEcumenicum coadunandum esse decrevimus, quid circa hujusmodi Prædecessoris Nostri inceptum agendum foret, haud semel recogitavimus. Re itaque diu ac mature examinata, in sententiam devenimus, altiora principia, generalem liturgicam instaurationem respicientia, in proximo Concilio OEcumenico Patribus esse proponenda; memoratam vero rubricarum Breviarii ac Missalis emendationem diutius non esse protrahendam. Harum itaque rubricatum Breviarii ac Missalis romani corpus, a peritis viris S. Rituum Congregationis præparatum et a præfata Pontificia Commissione pro generali liturgica instauratione diligenter revisum, Nos ipsi, motu proprio et certa scientia, Apostolica Nostra Auctoritate, probandum censuimus, sequentia decernentes:
- 1. Novum rubricarum Breviarii ac Missalis romani codicem, per tres partes digestum, scilicet: Rubricæ generales, Rubricæ generales Breviarii romani, et Rubricæ generales Missalis romani a Sacra Nostra Rituum Congregatione mox evulgandum, inde a die 1 Januarii proximi anni 1961, ab omnibus qui ritum romanum sequuntur, servandum esse præcipimus. Qui vero alium ritum latinum observant, quamprimum sive novo rubricarum codici, sive calendario se conformare tenentur, in iis omnibus, quæ illi ritui stricte propria non sunt.
- 2. Eodem die 1 ianuarii anni 1961 vigere cessant Rubricæ generales Breviarii et Missalis romani, necnon Additiones et Variationes in rubricis Breviarii et Missalis romani, ad normam Bullæ Prædecessoris Nostri S. Pii X Divino afflatu, quæ hucusque his libris præpositas habentur. Pariter vigere cessat Decretum generale S. R. C. diei 23 Martii anni 1955 De rubricis ad simpliciorem formam redigendis, in hac nova rubricarum redactione assumptum. Abrogantur denique eiusdem S. Congregationis decreta et ad dubia responsiones, quæ cum nova hac rubricarum forma non conveniunt.
- 3. Item statuta, privilegia, indulta et consuetudines cujuscumque generis, etiam sæcularia et immemorabilia, immo specialissima atque individua mentione digna, quæ his rubricis obstant, revocantur.
- 4. Librorum Liturgicorum editores, rite a S Sede approbati et admissi, novas parare possunt editiones Breviarii et Missalis romani, juxta novum rubricarum codicem dispositas; ad necessariam vero novarum editionum uniformitatem præcavendam, S. Rituum Congregatio peculiares tradat instructiones.
- 5. In novis Breviarii vel Missalis romani editionibus, omissis rubricarum textibus de quibus n. 2, novarum rubricarum textus præponantur, Breviario quidem Rubricæ generales et Rubricæ generales Breviarii romani; Missali autem item Rubricæ generales et Rubricæ generales Missalis romani.
- 6. Omnes denique ad quos spectat quamprimurn Calendaria et Propria, sive dioecesana sive religiosa, ad normam et mentem novæ redactionis rubricarum et calendarii conformari curent, a S. Rituum Congregatione approbanda.
His itaque firmiter statutis, muneri Nostro Apostolico consentaneum ducimus, nonnulla addere hortamenta.
Nova sane hac rubricarum dispositione, dum ex una parte universus rubricarum Breviarii et Missalis romani instructus in meliorem formam est redactus, clariore ordine digestus et in unicum textum contractus, ex altera parte aliquæ quoque introductæ sunt peculiares modificationes, quibus Officium divinum paulisper contrahitur. Hoc siquidem quamplurium Episcoporum erat in votis, intuitu præscrtim multorum sacerdotum, qui in dies magis magisque pastoralibus sollicitudinibus onerantur. Hos autem et omnes qui Officio divino persolvendo tenentur, paterno hortamur animo, ut si quid in eodem divino Officio breviatur, hoc maiore diligentia ac devotione compensetur. Cum porro Lectio quoque sanctorum Patrum aliquantisper quandoque minuatur, omnes enixe clericos hortamur, ut volumina Patrum, tanta sapientia ac pietate referta, assidue præ manibus legenda ac meditanda teneant.
Quæ autem per Nostras has Litteras, motu proprio datas, decrevimus ac statuimus, rata atque firma sunto, contrariis quibuslibet minime obstantibus, peculiarissima quoque et individua mentione dignis.
Datum Romæ, apud S. Petrum, die 25 mensis Julii, anno 1960, Pontificatus Nostri secundo.
DECRETUM
Novo rubricarum corpore, a Summo Pontifice Joanne XXIII, Motu proprio Rubricarum instructum diei 23 julii anno 1960 approbato posteroque die a Sacra Rituum Congregatione promulgato, vix fieri non potuit quin eadem Sacra Rituum Congregatio novam Missalis romani editionem, ad dictum rubricarum codicem plane accommodatam, pararet.
Itaque, uti moris est, Vaticana editorialis Domus, typis itidem Vaticanis, præfatam editionem imprimi fecit, quam antea Sacra Rituum Congregatio sedula recognovit attentione; hinc est quod præsens Vaticana Missalis romani editio uti typica declaratur, ab iis quibus jure competit, in omnibus et per omnia, integre et absolute, producenda, hac quidem concessa facultate, ut ea quæ commoditatis causa alio quoque loco iteranda esse censeant, ibi exscribant, dummodo ea omnia proprio etiam loco serventur.
In fidem, etc. Romæ, ex ædibus Sacræ Rituum Congregationis, die 23 junii 1962.
A. M. Card. LARRAONA, S.R.C. Præfectus.